sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle
vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa
sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea
cuncta facies
et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi
testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et
superumerali et rationali quod constringes balteo
et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super
tiaram
et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu
consecrabitur
filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis
cingesque balteo
Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras
eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam
initiaveris manus eorum
adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium
tabernaculi testimonii
sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris
digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum
iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres
incensum super altare
carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra
castra eo quod pro peccato sit
unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron
et filii eius manus
quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes
circa altare
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina
eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio
est Domini odor suavissimus victimae Dei
tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et
filii eius ponent manus
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones
super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et
super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem
super altare per circuitum
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo
unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta
eorum consecratisque et ipsis et vestibus
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit
vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui
super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de
canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et
sanctificabis eos elevans coram Domino
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super
altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini
quia oblatio eius est
sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem
tuam
sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de
ariete separasti
quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem
Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia
primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae
offerunt Domino
vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius
post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit
constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum
testimonii ut ministret in sanctuario
arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius
in loco sancto
quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt
in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium
manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus
usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia
sanctificata sunt
omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius
septem diebus consecrabis manus eorum
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad
expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam
et ungues illud in sanctificationem
septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit
sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per
singulos dies iugiter
unum agnum mane et alterum vespere
decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat
mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem
mensurae in agno uno
alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum
matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem
suavitatis
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes
vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi
constituam ut loquar ad te
ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare
in gloria mea
sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et
Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de
terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum